previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

68. [227] nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis1 dicere. Et nec2 sententia ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus autemsaepe enim hoc testandum estnon modo non poetice vinctus3 verum etiam fugiens ilium eique omnium dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo ora- torum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur. [228] hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et4 adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores [p. 2076] videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator5 nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte6 declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit. [229] itaque qualis eorum motus quos ἀπαλαίστρους Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut7quod ei8 qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicereenervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit.

1 lectissimis codd. deti.: lectissime L

2 et nec L: sed nec Madvig

3 vinctus C. F. W. Müller: iunctus L

4 et secl. Lambinus

5 orator Bake: oratio L

6 tecte edd. vett.: tecti L: recte vulg. (ex Quint. ix. 3. 8)

7 ut Manutius:ne L

8 ei codd. dett.: hi L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: