previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[4] nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus. sed quorsum ista? quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret.

Quisquis pontificis patrisque nostri
conlaudas Patientis hic laborem,
voti compote supplicatione
concessum experiare quod rogabis.
5aedis celsa nitet nec in sinistrum
aut dextrum trahitur, sed arce frontis
ortum prospicit aequinoctialem.
intus lux micat atque bratteatum
sol sic sollicitatur ad lacunar,
10fulvo ut concolor erret in metallo.
distinctum vario nitore marmor
percurrit cameram solum fenestras,
ac sub versicoloribus figuris [p. 466]
vernans herbida crusta sapphiratos
15flectit per prasinum vitrum lapillos.
huic est porticus applicata triplex
fulmentis Aquitanicis superba,
ad cuius specimen remotiora
claudunt atria porticus secundae,
20et campum medium procul locatas
vestit saxea silva per columnas.
hinc agger sonat, hinc Arar resultat,
hinc sese pedes atque eques reflectit
stridentum et moderator essedorum,
25curvorum hinc chorus helciariorum
responsantibus alleluia ripis
ad Christum levat amnicum celeuma.
sic, sic psallite, nauta vel viator;
namque iste est locus omnibus petendus,
30omnes quo via ducit ad salutem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: