Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Misisti tu quidem lembum mobilem solidum lecti capacem iamque cum piscibus; tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolant amnis adversi terga qua deflui. sed dabis veniam quod invitanti tibi in piscationem comes venire dissimulo; namque me multo decumbentibus nostris validiora maeroris retia tenent, quae sunt amicis quaeque et externis indolescenda. unde te quoque puto, si rite germano movens adfectu, quo temporis puncto paginam hanc sumpseris, de reditu potius cogitaturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.