previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. (A. D. 395 Epistula XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis

De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum scribere potui absente fratre Macario, qui cito dicitur rediturus, et quod deo adiuvante peragi potuerit, peragetur. De nostra autem pro eis sollicitudine quamquam fratres nostri cives qui aderant, securos vos facere possent, tamen digna res [p. 70] epistulari conloquio quo nos invicem consolantur, a domino praestita est, in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit. [2] Itaque non praetermittamus vestrae caritati narrare quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis. Cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur quam laetitiam nominantes vinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feri a illud in evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas vestras ante porcos. Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus dei praecepta rixantes et voluptatum carnarium sordibus dediti erubescere cogerentur concursumque ita ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseveraret, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret. [p. 72] [3] Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis qui aderant pro cuiusque facultate ac studio foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies quadragesimae inluxisset et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in evangelio, ubi dominus de templo expulsis venditoribus animalium et eversis mensis nummulariorum dixit domum patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam. Quod capitulum, cum eos intentos proposita vinulentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi adiunxique disputationem, qua ostenderem, quanto commotius et vehementius dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret. unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria, quaerens ab eis quibus similiorem putarent speluncam latronum necessaria vendentibus an immoderate bibentibus. [4] Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adiunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Iudaeorum in illo templo ubi nondum corpus et sanguis domini offerebatur, non solum vinulenta sed nec sobria quidem umquam celebrasse convivia nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exsolverent. Quae cum dicerem, codicem etiam accepi et recitavi totum illum locum. Addidi etiam cum dolore, quo potui, quoniam apostolus ait ad dis- [p. 74] cernendum populum christianum a duritia Iudaeorum epistulam suam non in fabulis lapideis scriptam sed in tabulis cordis carnalibus, cum Moyses famulus dei propter illos principes binas lapideas tabulas confregisset, quo modo non possemus istorum corda confringere, qui homines novi testamenti sanctorum diebus celebrandis ea vellent sollemniter exhibere, quae populus veteris testamenti et semel et idolo celebravit. [5] Tunc reddito exodi codice crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans sumpsi apostolum Paulum et inter quae peccata posita esset, ostendi legens illum locum: Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis serviens aut avarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi nec cibum sumere, ingemescendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur. Legi etiam illud quod non longo intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et spiritu dei nostri. Quibus lectis, dixi ut considerarent quo modo possent fideles audire sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum: Con- [p. 76] venientibus ergo vobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? Quo recitato, diligentius commendavi ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari, quando quidem apostolus non dixerit: ‘Numquid domos non habetis ad inebriandos vos,’ ut quasi tantum modo inebriari in ecclesia non liceret, sedad manducandum et bibendum,’ quod potest honeste fieri sed praeter ecclesiam ab eis qui domos habent ubi alimentis necessariis refici possint. Et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta convivia sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus. [6] Commemoravi etiam evangelii capitulum, quod pridie tracta veram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos nisi opera. Tum quaesivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. Post quae [p. 78] verba interrogavi quo modo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci dominus iussit. Adiunxi etiam legendum quod sequitur: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem ecclesiae deferre cuperent et, si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent; de spiritalibus autem fructibus ad quos et divinarum scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt adferre deo munera et his potissimum celebrare festa sanctorum. [7] Quibus peractis, codicem reddidi et imperata oratione, quantum valui et quantum me ipsum periculum urguebat et vires subministrare dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum, qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas et sputus in faciem et palmas et spineam coronam et crucem ac sanguinem obsecravi ut, si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri miserarentur et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitant propter [p. 80] eos inponere, eisque saepe dixerit quod orationes eius exauditae essent de nostro adventu, quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est. Postremo etiam dixi certum esse me et ridere in eum qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de domino nostro Iesu Christo dicens: Si reliquerint filii eius legem meam et in praeceptis meis no?i ambulaverint, si iustificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam, in eum ergo me fidere, quod, si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta, contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. In qua conquestione sic actum ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat. Non ego illorum lacrimas meis lacrimis movi. sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui. Et cum iam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum finis sermonis mei factus est. [8] Postridie vero, cum inluxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut eius tantum voce uterentur et dicerent: ‘Quare modo? Non enim [p. 82] antea, qui haec non prohibuerunt, Christiani non erant.’ Quo audito, quas sicut maiores commovendi eos machinas praepararent, omnino nesciebam; disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele: ‘Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiam si illi, quibus denuntiatur, cavere noluerint,’ vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis, in se ut praesumamus, hortetur; namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos. Quos blande acceptos paucis verbis in sententiam sanam transtuli. Atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praepara veram, quia necessaria iam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse adferre adversus eos qui dicunt: ‘Quare modo?’ nisi et nos dicamus: ‘Vel modo.’ [9] Verum tamen ne illi qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia viderentur exorta. Scilicet post persecu- [p. 84] tiones tam multas tamque vehementes cum facta pace turbae gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis sed tamen vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse maioribus nostris ut huic infirmitatis parti interim parceretur diesque festos post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio quamvis simili luxu celebrarent; iam Christi nomine conligatis et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipiente honorem ac timorem resistere non valerent. Quocirca iam tempus esse, ut, qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quae, ut essent christiani, concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur. [10] Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilica beati apostoli Petri cotidianae vinulentiae proferebantur exempla, dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab epi- [p. 86] scopi conversatione et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt, tanto violentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. Verum tamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire et multo devotius epistulam in qua voluntas eius apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est carne, desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed voluntate dei reliquum tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comissationibus et nefandis idolorum servitutibus. Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem et qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est. [11] Pomeridiano autem die maior quam ante meridiem [p. 88] adfuit multitudo et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. Deinde me invitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex ut aliquid eis loquerer. Habui brevem sermonem, quo gratias agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritalis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est dominus; illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens: Quorum deus venter, cum idem alio loco dixerit: Esca ventri et venter escis; deus autem et hunc et illas evacuabit. Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur. Atque in hanc sententiam pro tempore cum ea quae dominus suggerere dignatus [p. 90] est, dicta essent, acta sunt vespertina quae cotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus fratres eodem loco hymnos dixerunt non parva multitudine utriusque sexus 1 ad obscuratum diem manente atque psallente. [12] Digessi vobis, quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit? Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia deus dignetur avertere. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritalis ecclesiae Tagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum fratribus nondum venit. Apud Asnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. Causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum vos petimus ut oretis. Epistulam Asiarchae misimus. Beatissimi perseveretis in domino memores nostri. Amen. [p. 92]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: