previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[11] Pomeridiano autem die maior quam ante meridiem [p. 88] adfuit multitudo et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. Deinde me invitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex ut aliquid eis loquerer. Habui brevem sermonem, quo gratias agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritalis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est dominus; illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens: Quorum deus venter, cum idem alio loco dixerit: Esca ventri et venter escis; deus autem et hunc et illas evacuabit. Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur. Atque in hanc sententiam pro tempore cum ea quae dominus suggerere dignatus [p. 90] est, dicta essent, acta sunt vespertina quae cotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus fratres eodem loco hymnos dixerunt non parva multitudine utriusque sexus 1 ad obscuratum diem manente atque psallente.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: