previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[5] Tunc reddito exodi codice crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans sumpsi apostolum Paulum et inter quae peccata posita esset, ostendi legens illum locum: Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis serviens aut avarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi nec cibum sumere, ingemescendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur. Legi etiam illud quod non longo intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et spiritu dei nostri. Quibus lectis, dixi ut considerarent quo modo possent fideles audire sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum: Con- [p. 76] venientibus ergo vobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? Quo recitato, diligentius commendavi ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari, quando quidem apostolus non dixerit: ‘Numquid domos non habetis ad inebriandos vos,’ ut quasi tantum modo inebriari in ecclesia non liceret, sedad manducandum et bibendum,’ quod potest honeste fieri sed praeter ecclesiam ab eis qui domos habent ubi alimentis necessariis refici possint. Et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta convivia sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: