previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. (A. D. 397 Epistula XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem

Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis [p. 102] memor mei meque, ut soles, diligas magnaeque gratulationi tibi sit, quicquid in me donorum suorum dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere tuae sanctitatis accepi. In quibus affectum in me paternum tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum plane cognitumque repetivi, domine beatissime et venerabiliter sincerissima caritate amplectende. [2] Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro quo in librorum quorundam conscriptione sudavimus, ut a tua dignatione legerentur, nisi quia dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior quamvis in planissimo campo veritatis offendam? Cum enim tibi placet, quod scribo, novi cui placeat, quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritalium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmavit oboedientiam meam. Quicquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit deus: ‘Fiat,’ et factum est; in tua vero approbatione vidit deus, quia bonum est. [3] Quaestiunculas sane quas mihi enodandas iubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intellegerem, tuis meritis adiutus aperirem. Tantum illud quaeso ut pro infirmitate mea depreceris deum et sive in his quibus me exercere benigne paterneque [p. 104] voluisti, sive in aliis, quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut dei data sic etiam mea errata cogito, non solum curam legentis inpendas, sed etiam censuram corrigentis adsumas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: