previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. (A. D. 387 Epistula IV) Nebridio Augustinus

Mirum admodum est, quam mihi praeter spem evenerit, quod. cum requiro, quibus epistulis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni, quae me adhuc debitorem teneret, qua petis, ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum aut nobis- [p. 6] cum cupis, indicemus tibi, quid in sensibilis atque intellegibilis naturae discernentia profecerimus. Sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque volutatur, multo id facilius in rebus veris animo accidere. Ita tamen paulatim ut per aetatem proficimus. Quippe cum plurimum inter puerum et iuvenem distet, nemo a pueritia cotidie interrogatus se aliquando iuvenem dicet. [2] Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quandam mentis iuventutem firmioris intellegentiae robore pervenisse existimes. Pueri enim sumus. sed. ut dici adsolet, forsitan belli; et non male. Nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem levat, mentem atque intellegentiam oculis et hoc vulgari aspectu esse meliorem. Quod ita non esset, nisi magis essent illa, quae intellegimus, quam ista, quae cernimus. Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres. Hac ego interim recreatus, cum deo in auxilium deprecato et in ipsum et in ea, quae verissime vera sunt, adtolli coepero, tanta non numquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque ipse fit praesens. Recole tu [p. 8] quoque; nam te fateor huius rei esse diligentiorem, ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam. Nam mihi non facit fidem tam multorum onerum, quae aliquando numeraveram, tam repentina depositio, quamvis te accepisse litteras meas non dubitem, quarum rescripta non habeo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: