previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. (A. D. 402 Epistula LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem

Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam inputaverim dilectioni tuae; aliquid procul dubio impedimento fuit. Unde agnosco a me dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris, nam rescribendi iam dedit, quia, cum volueris, facillime poteris. [2] Etiam hoc ad me sane perlatum utrum quidem crederem, dubitavi, sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. Hoc autem breve est: suggestum caritati tuae a nescio quibus fratribus mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; deum nostrum testor hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse puto te debere cognoscere aut, si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non [p. 134] tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea aut de ipsa tua benivolentia gavisurus, verum etiam hoc a te postulem ac flagitem. [3] O si licuisset etsi non cohabitante saltem vicino te in domino perfrui ad crebrum et dulce conloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum quod in Christo, quam possimus, simul simus, conservare studeas et augeri ac perfici et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum et omnes fratres, qui tecum ac de te in domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a domino in omni sancto desiderio, domine carissime et desiderantissime et honorande in Christo frater.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: