previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[8] Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne. Contra recentissimas leges Kalendis Iuniis festo paganorum sacrilega sollemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut. quod nec Iuliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiae. Quam rem inlicitissimam atque indignissimam clericis prohibere temptantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini [p. 164] replicasset, et dum ea quae iussa sunt velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad inponendum perditis metum, quod videbatur, apud acta dicere volentibus publica iura negata sunt, eodemque ipso die, ne vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt, unum servorum dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, ceteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coartatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo sub venire temptavit illorum quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi dei de manibus interficere conantium liberati sunt et multa extorta praedantibus. Per quem clarum factum est quam facile illa vel omnino non [p. 166] fierent vel coepta desisterent, si cives maximeque primates ea fieri perficique vetuissent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: