previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[3] Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam [p. 174] collegarum meorum fieri voluntate. Arbitror quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, et leges quae pro ecclesia Christi missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium. ubi ego sum, transire iussus est, quia, cum forte simul essemus in magnis ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad eximietatem tuam et non inveniebamus. Iam quidem unam epistulam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifatii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerat graviora, quae nos vehementius agitarent, quibus comprimendis vel corrigendis quem ad modum meliore secundum viam Christi consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam [p. 176] antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando iam de tuis multis et magnis bonis operibus gaudebamus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: