previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nollem quidem in his afflictionibus esse Africanam ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio. Sed quia, sicut apostolus dicit, non est potestas nisi a deo, procul dubio, cum per vos sincerissimos catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine domini est, qui fecit caelum et terram. Quis enim non sentiat in [p. 184] tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine exinde meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? Denique unum solum est quod in tua iustitia pertimescimus, ne forte quoniam, quicquid mali contra Christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius, quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum ac non potius pro lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum. Quod te per ipsum Christum ne facias obsecramus. Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus aut vero ad eas angustias animi nos debent coartare quae patimur, ut obliviscantur quid nobis praeceperit, pro cuius veritate ac nomine patimur; diligimus inimicos nostros et oramus pro eis. Unde ex occasione terribilium iudicum ac legum, ne in aeterni iudicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos neglegi volumus nec supplicia, quae digna sunt, exerceri. Sic ergo eorum peccata compesce, ut sint quos paeniteat peccavisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: