previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. (A. D. 412 Epistula CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum

Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est, si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodam modo publicae veritati eiusdem potentia veritatis evicta est, si sapit dulcedo pacis unitatisque caritas non iam reverberat oculos saucios, sed sanos inlustrat ac vegetat, non sunt haec opera nostra sed dei, non haec humanis opibus omnino tribuerem nec si, cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum intrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos [p. 260] oportet ad visendos vos, quoniam quicquid in vobis laudabile factum est, non a nobis sed ab illo factum est, qui facit mirabilia solus. Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina quam nostra, quia et nos, si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus; unde apostolus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. [2] Xenocrates Polemonem, ut scribitis et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando non solum ebriosum verum et tunc ebrium ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non deo fuerit adquisitus sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne id ipsum quidem quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt sicut forma et vires et salus et si quid eius modi est, non sunt nisi ex deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius vel ingratus cogitare potest humana vecordia, si putaverit, cum carne pulchrum deus faciat hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro Christianae sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi deus det, et hoc [p. 262] ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. Polemon ergo si ex luxurioso continens factus, ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi adrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam nobis modo nuntiastis, quae me nec loquente nec saltem praesente procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, deo gratias agite, deum timete, ne deficiatis, amate, ut proficiatis. [3] Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat et timor hominis fallaciter congregat, observent, qui tales sunt, quoniam deum, cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt nec iudicem fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi, quantum existimo, iustissimum extorqueant, ut de catholica ecclesia, id est toto orbe diffusa, id potius credant quod scripturae divinae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione, quae inter homines orta estqui quales [p. 264] libet fuerint, non utique praeiudicant promissis dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum,—hoc tamen interim brevissimum et, nisi fallor, invictis-simum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio aut non esse actam; si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cuius societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur; si vero acta ibi est ista causa, quis non intellegat, quis non sentiat, quis non videat eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, adtendite diligenter pro vestra prudentia quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemon magis ebrietate. . . inveterata erroris evertitur. Date veniam prolixiori fortassis epistulae quam iucundiori verum tamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres. De adventu autem ad vos nostro utrorumque desiderium deus impleat. Quanto enim caritatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non pos- [p. 266] sumus, sed vos benigne credere minime dubi tamus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: