previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. (A. D. 413 Epistula CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem

Implestis gaudio cor nostrum tanto iucundius quanto carius, tanto gratius quanto citius. Vestrae namque stirpis sanctimoniam virginalem quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima praedicat, velocissimum volatum eius fideliore atque certiore litterarum nuntio praevenistis et prius nos fecistis exultare de cognito tam excellentissimo bono quam dubitare de audito. Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus quam viros consules mundus? Nam volumina temporum si magnum atque praeclarum est nominis dignitate signare, quanto est maius atque praeclarius cordis et corporis integritate transcendere! Magis itaque [p. 270] gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium praecipuam in caelis consecutum sublimitatem, quam si esset per humanum conubium prolem propagatura sublimem. Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam inlustrem familiam beare nuptias nesciendo quam multiplicare pariendo et in carne iam imitari vitam angelorum quam ex carne numerum adhuc augere mortalium. Haec est uberior fecundiorque felicitas non ventre gravescere sed mente grandescere, non lactescere pectore sed corde candescere, non visceribus terram sed caelum orationibus parturire. Dominarum honore dignissimae et merito inlustres et praestantissimae filiae, perfruamini in illa quod defuit vobis, ut nasceretur ex vobis; perseveret usque in finem, adhaerens coniugio quod non habet finem. Imitentur eam multae famulae dominam ignobiles nobilem, fragiliter excelsae excelsius humilem; virgines quae sibi optant Aniciorum claritatem, eligant sanctitatem. Illud enim quanta libet cupiditate quando adsequentur? Hoc autem, si plene cupierint, mox habebunt. Protegat vos incolumes et feliciores dextera altissimi, dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae. Pignera sanctitatis vestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam debito vestris [p. 272] meritis officio dilectione domini salutamus. Velationis apophoretum gratissime accepimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: