previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Visiones autem illae futurorumque praedictiones quo modo fiant, ille iam explicare conetur qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. Videmus enim planeque cernimus in eo fieri multarum rerum visibilium et ad ceteros sensus corporis pertinentium innumerabiles imagines, quae nunc non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum, quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quo modo fiant, quisquis potuerit explicarequae omnia certe cotidiana sunt atque continua,—audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, [p. 276] quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat, explicare sufficio. Nam cum ad te dictarem hanc epistulam, te ipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quo modo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram certus tamen non fieri corporeis molibus nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret. Hoc interim habeas ut ab occupato et festinante dictatum. In duodecimo autem libro eorum quos de genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer et multis exemplis rerum expertarum atque credibiliter auditarum disputatio illa silvescit. Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, iudicabis, si tamen dominus donare dignatur ut eos mihi libros, quantum possum, congruenter emendatos iam liceat edere et multorum fratrum expectationem non iam longa disputatione suspendere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: