previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ex quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente venerunt, posteaquam illas, cum remeassem, quamvis iam inde profecto earum perlatore legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum acolithum Albinum. Quod autem, quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est, ut singulorum singulas, non unam amborum epistulam sumeres. A me quippe digressus est perlator huius, per venerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae sanctitati aliam rescriberet, transiturus. Ad quem etiam ipsas quas ego iam legeram, litteras tuas ipse portavit. Quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui? Nec te ipsum [p. 336] satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quem ad modum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. Si enim brevissimam epistulam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolithum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et, quibus poteramus, magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate vel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias, quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exultatione legisse vel cura, ut legantur, quibus valuimus, aliis obtulisse atque adhuc, quibus valemus, offerre! Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae dei tam pura defensio adversus inimicos eius ex ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? Aut unde uberiores deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur vel ingratum est quod datur, quia, ut eis gratum sit, occulto et iusto iudicio dei non datur?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: