previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Dissensiones autem numquam debent amari. Sed aliquando tamen aut caritate nascuntur aut caritatem probant. Quis enim facile invenitur, qui velit reprehendi? Et ubi est ille sapiens, de quo dictum est: Corripe sapientem et amabit te? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, [p. 372] ne securus tendat in mortem? Solet enim fieri et frequenter accidit, ut ad horam contristetur, cum re-prehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus, quia corripitur, sed timet displicere deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est, et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est: Corripe stultum et adiciet ut oderit te. non de caritate illius dissensio nascitur, sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere, inperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane, qui etiam ipse corripi deberet. Haec agite, ut aut non inter vos existant indignationes aut exortae statim celerrima pace perimantur. Maiorem date operam concordandis vobis quam redarguendis, quia, sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Haec ergo agite, et deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus. [p. 374]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: