previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[12] Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancio habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant, maiore studio et frequentiori alacritate quam si vobis propria faceretis. Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus ante-ponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam [p. 396] propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas. Consequens ergo est, ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit sive vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur sed sit in potestate praepositae, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: