previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[13] Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus, sed eo, quo solet, intervallo temporis tribuatur, hoc est semel in mense. Cuius autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur; fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediat; aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique, si latens est dolor in corpore famulae dei, dicenti sibi quid doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum [p. 398] sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas sive quocumque ire necesse fuerit minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendarum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborandum, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petierint, non accipiant. Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: