previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[8] Sed forte ad ista respondes illis hoc esse potius inputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis [p. 428] virtutibus non paria sed contraria reddiderunt. Quas causas ego audire et iudicare non possum; tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas. Nam causas ego superiores potius adtendo, quia, ut Africa tanta mala patiatur, suis debent inputare homines peccatis. Verum tamen nolo te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit. Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, quorum malitia iuste utitur ut aliis mala ingerat temporalia. Tu deum adtende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit et tanta mala pertulit. Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem. Si ergo bona tibi sunt praestita quamvis terrena transitoria ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non caeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate; si ergo bona in te conlata sunt, noli reddere mala pro bonis; si autem mala tibi inrogata sunt, noli reddere mala [p. 430] pro malis. Quid istorum duorum sit, nec discutere volo nec valeo iudicare; ego Christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis vel mala pro malis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: