previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[5] Ecce quam multa dixi et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi. Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum etiam non visum feci amicum, si tamen non visum dicere debeo, cuius non corpus sed animum in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi? Quis enim esses iam quidem acceperam, sed qualis erga me esses nondum tenebam. Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent, satis dixi, multo uberius ecclesiae Christi non dubito profuturas, quando quidem etiam labores meos in defensione evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior; eos enim latentes inlustris inlustras clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. Si unde id sciam quaeris, talis mihi apparuisti in litteris tuis. Hinc iam vide quantum me illae litterae delectare potuerint, si bene de me existimans, cogitas quantum me Christi lucra delectent. Iam vero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis et postrema usque gentis prole Christi iura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus ut numquam alias eisdem laboribus [p. 458] meis adiutum esse significas, parumne cogito quantum boni aliis et quam multis, quam claris et quam facile quamque salubriter per illos ceteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante ac disseminante conferre? Aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum iucunditate perfundi?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: