previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Quod enim scripsistis: ‘Patri Augustino in domino aeternam salutem,’ cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum dominum et ad ipsam aeternam salutem aut iam esse conversos aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi cetera, refriguit animus meus; quaesivi tamen ab epistulae perlatore utrum iam vel essetis Christiani vel esse cuperetis. Cuius responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui, quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum. sed etiam in nobis inridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare [p. 466] alterum dominum, secundum quem posset episcopuspatera vobis vocari, praeter dominum Christum, et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistulae tolleretur, ubi aperte posuistis: ‘Optamus te, domine, in deo et Christo eius per multos annos semper in clero tuo gaudere.’ Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid aliud mihi occurrere potuit aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusi viam? Quis aspera dumeta substravit? Quis rupium praerupta inimicus opposuit? Postremo quis basilicae ianuam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem domino per quem nos salutatis, eandem salutem nobiscum habere nolitis? Si autem fallaciter atque inridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda inponitis, ut nomen eius per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita adtollere, sed insultatione adulatoria ventilare?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: