previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[3] Sciatis me, carissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere; novi enim quanto graviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud deum, si frustra vobis haec dixero. Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus maiores nostri gesta esse meminerunt nobisque [p. 468] tradiderunt, omnia etiam quae nos videmus et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina scriptura non tacuit, sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitum esse praedicta sunt. Videtis certe populum Iudaeorum avulsum a sedibus suis per omnes fere terras disseminatum atque diffusum; et origo eiusdem populi et incrementa et regni amissio et per cuncta dispersio sicut praedicta, ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse; ita haec omnia praenuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus; praevisa, praedicta, scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione conlapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata, ipsaque simulacra vel confringi vel incendi vel includi vel destrui, atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum Christianum persequbeantur, victas et domitas non a repugnantibus sed a morientibus Christianis et [p. 470] contra eadem simulacra, pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: