previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

59. (A. D. Epistula CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem

Abripui vel potius subripui et quodam modo [p. 492] furatus sum memet ipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quam diu in Christo non tenebam. Nosti quippe ut definierit amicitiamRomani,’ ut ait quidam, ‘maximus auctor Tullius eloquii.’ Dixit enim et verissime dixit: ‘Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benivolentia et caritate consensio.’ Tu autem, mi carissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem, et mihi ad ea capessenda, quorum me paenitet, favendo velificabas, immo vero vela cupiditatum mearum cum ceteris tunc dilectoribus meis inter praecipuos aura laudis inflabas. Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla duxerat veritas, utique in maiore illius definitionis parte, nostra amicitia claudicabat; erat enim rerum tantum modohumanarumnon etiamdivinarum,’ quamviscum benivolentia et caritate consensio.’ [2] Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benivolentia salvum me esse cupiebas salute mortali et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit. Et iam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benivola et cara consensio. Nunc ergo quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo iam verum amicum? Accessit enim rerum etiam consensio divinarum, quoniam, qui mecum temporalem [p. 494] vitam quondam iucundissima benignitate duxisti, nunc in spe vitae aeternae mecum esse coepisti. Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus quam modus earum iustissime postulat, nec eas iniquo contemptu abiciendo creatori earum domino rerum caelestium atque terrestrium faciamus iniuriam. Ita fit, ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum esse plena possit ac vera. Necesse est enim, ut aliter quam oportet humana aestimet, qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit, quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico: ‘Nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte,’ sed, quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum. ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras, sive quando nec ipse in eis eram sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. [3] Nolo autem suscenseas. nec tibi videatur absurdum quod illo tempore,cum in vana mundi huius aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus, quando nec ipse mihi amicus eram sed potius inimicus. Diligebam quippe iniquitatem, et [p. 496] vera, quia divina, sententia est, qua scriptum est in sanctis libris: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quo modo habere poteram ea mihi optantem. in quibus ipse me ipsum patiebar inimicum? Cum vero benignitas et gratia salvatoris nostri inluxit mihi non secundum merita mea sed secundum ipsius misericordiam, tu ab hac alienus quo modo esse poteras amicus meus, qui, unde beatus esse possem, penitus ignorabas et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse iam fueram utcumque amicus effectus? [4] Gratias itaque domino, quod te mihi amicum facere tandem aliquando dignatur. Nunc enim nobis estrerum humanarum et divinarum cum benivolentia et caritate consensioin Christo Iesu domino nostro, verissima pace nostra. Qui duobus praeceptis cuncta praeconia divina conclusit dicens: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum; in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. In illo primo rerum divinarum, in hoc secundo rerum humanarum est cum benivolentia et caritate consensio. Haec duo si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit et non solum invicem nos sed etiam ipsi domino sociabit. [5] Quod ut fiat, exhortor gravitatem et prudentiam tuam, ut iam etiam fidelium sacramenta percipias; [p. 498] decet enim aetatem et congruit, quantum credo, moribus tuis. Memento quid mihi dixeris profectum, comicum quidem de Terentio recolens versum sed tamen aptissimum et utilissimum: nunc hic dies aliam vitam adfert, alios mores postulat. Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo, iam profecto sic vivis ut sis dignus baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum. Nam omnino non est, cui alteri praeter dominum Christum dicat genus humanum: te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras. Quod ex Cymaeo, id est ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Vergilius, quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. Haec tibi, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi. Tua sumere rescripta desidero et te nomen vel dedisse inter competentes vel daturum esse iam iamque cognoscere. Dominus deus, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater. [p. 500]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: