previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Nam quod nomina quaedam mortuorum Punica collegisti, quibus in nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumelias iaciendas putares, nescio, [p. 24] utrum refellere debeam, an silentio praeterire. Si enim res istae tam videntur leves tuae gravitati, quam sunt, iocari mihi non multum vacat; si autem graves tibi videntur, miror, quod nominum absurditate commoto in mentem non venerit habere vos et in sacerdotibus Eucaddires et in numinibus Abaddires. Non puto ego ista tibi, cum scriberes, in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum, quanta in vestra superstitione ridenda sint. Neque enim usque adeo te ipsum oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. Nam si ea vocabula interpretemur, Namphamo quid aliud significat quam boni pedis hominem? Id est, cuius adventus adferat aliquid felicitatis, sicut solemus dicere secundo pede introisse, cuius introitum prosperitas aliqua consecuta sit. Quae lingua si in-probatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae; paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent. Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad [p. 26] sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo: et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. Secundo pede optat ut veniat. Ergo venire optat Herculem Namphamonem, de quo tu multum nobis insultare dignaris. Verum tamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt. Quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegens non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: