previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. (A. D. 392 Epistula XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter

I. Qua gratia responderent litteris sanctitatis tuae, cum diu haesitans non reperiremomnia enim vicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistulae tuae multo ardentius excitavit,—commisi me tamen deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem, quae utrique nostrum studio in domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud primum, quod orationibus meis te adiuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim etsi non meis, at certe tuis me dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius vitare cupientibus, benivolentissime [p. 42] accepisti, ago gratias, quas nullis verbis explicare possim; deus hoc rependat in animam tuam. Omnis itaque fratrum coetus, qui apud eos coepit coalescere, tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tamquam praesentissimus spiritu. Quapropter precibus, quantum valemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum dominus sustinere dignetur nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus faciens cum ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spiritales viri ut faciat lacrimis eum gemitibusque interpellant. [2] Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate venerabilis, non desperare nos, immo sperare nos vehementer, quod dominus et deus noster per auctoritatem personae, quam geris, quam non carni, sed spiritu tuo inpositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines, quas Africana ecclesia in multis patitur, in paucis gemit . . . conciliorum gravi ense et tua gravitate posse sanari. Cum enim apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium peccatorum exsurrexit seges, unum horum, quod quidem secundo loco posuit, acerrime in ecclesia vindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia iam putentur. Ait enim vas electionis: Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non [p. 44] in contentione et zelo; sed induite vos dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. [3] Horum ergo trium cubilia et inpudicitiae ita magnum crimen putatur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculaverit. Et recte omnino. Sed quare solum? Comissationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur. ut in honore etiam beatissimorum martyrum non solum per dies sollemnes, quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carneis oculis inspicit. sed etiam cotidie celebrentur. Quam foeditatem, si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam putaremus. Quamquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret: cum talibus nec panem edere? Sed feramus haec in luxu et labe domestica et eorum conviviorum quae privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur: saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de [p. 46] locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur? [4] Haec si prima Africa temptaret auferre, a ceteris terris imitatione digna esse deberet; cum vero et per Italiae maximam partem et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis ecclesiis, partim quia numquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione extincta atque deleta sunt, . . . dubitare quo modo possumus tantam morum labem vel proposito tam lato exemplo emendare: Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas deo agimus gratias. Quamquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in domino, ut, etiam si Afer esset, cito illi de scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit, sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit, aut, si ab una ecclesia inchoanda est medicina, sicut videtur audaciae mutare conari quod Carthaginiensis ecclesia tenet, sic magnae inpudentiae est velle servare quod Carthaginiensis ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus execrabatur? [5] Sed quod erat tunc dolendum, nunc auferendum [p. 48] est, non aspere sed, sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. Dant enim mihi fiduciam litterae tuae, indices germanissimae caritatis, ut tecum tamquam mecum audeam conloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur,magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine, severitas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat de scripturis comminando vindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, sed deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spiritales vel spiritalibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus cetera multitudo frangatur. [6] Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe credi solent, sed etiam solacia mortuorum, mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque vendantur; sed si quis pro religione aliquid pecuniae offerre voluerit, in praesenti pauperibus eroget. Ita nec deserere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non levem cordis dolo- [p. 50] rem, et id celebrabitur in ecclesia, quod pie honesteque celebratur. Haec interim de comissationibus et ebrietatibus dicta sint. [7] II. De contentione autem et zelo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt? Horum autem morborum mater superbia est et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisin saepe generat. Huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas dei, si tamen ille, qui hoc agit, se ipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum minus sibi adsumendo, quam offertur, sed tamen ab eis, qui se honorant, nec totum nec nihil accipiendo et id, quod accipitur laudis aut honoris, non propter se, qui totus coram deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur, quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat. Ad hoc enim pertinet, quod dictum est: Nemo iuventutem tuam contemnat, eum ille hoc dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. [8] Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem inanem pompam praecidere et, si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominibus placere volentium. Quid enim languidos, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquen- [p. 52] tium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur? Cuius rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis eius ossa confringeret. Praesumo de robore animi tui; itaque ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia, quam difficilia. Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur. Et tamen tanta mentis in deum debet esse suspensio, ut, si non merito laudemur, corrigamus eos, quos possumus, ne arbitrentur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse, quod dei est, aut ea laudent, quae quamvis non desint nobis aut etiam supersint, nequaquam tamen sint laudabilia, velut sunt bona omnia, quae vel cum pecoribus habemus communia vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum, non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram deo tales sumus, quales esse nos credunt, et non tribuitur nobis sed deo, cuius dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur. Haec mihi ipse canto cotidie vel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis lectionibus inveniuntur sive quae intrinsecus animo suggeruntur. Et tamen vehementer cum adversario dimicans saepe ab eo vulnera accipio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum. [9] Haec propterea scripsi, ut, si tuae sanctitati iam [p. 54] non sunt necessaria, sive quod plura ipse huius modi cogites atque utiliora sive quod tuae sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi sciasque, unde pro mea infirmitate deum rogare digneris. Quod ut inpensissime facias, obsecro per humanitatem illius, qui praeceptum dedit, ut invicem onera nostra portemus. Multa sunt, quae de nostra vita et conversatione deflerem, quae nollem per litteras ad te venire, sed inter cor meum et cor tuum nulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas. Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te vere fraternam, cum praesens essem, benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus si dignatus fuerit, quando opportunum videbit, ad nos venire, quicquid cum eius sanctitate et spiritali affectu conloqui potuerimus. aut nihil aut non multum distabit, ac si cum tua dignatione id ageremus. Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis verba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum longe Hipponienses vehementer nimisque formidant neque ullo modo mihi sic volunt credere ut et ego vobis. Agrum fratribus datum pro visione et liberalitate tua didicimus ante epistulam tuam per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audivimus. Praestabit dominus, ut etiam cetera, quae adhuc desideramus, impleantur. [p. 56]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: