This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:







































Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate venerabilis, non desperare nos, immo sperare nos vehementer, quod dominus et deus noster per auctoritatem personae, quam geris, quam non carni, sed spiritu tuo inpositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines, quas Africana ecclesia in multis patitur, in paucis gemit . . . conciliorum gravi ense et tua gravitate posse sanari. Cum enim apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium peccatorum exsurrexit seges, unum horum, quod quidem secundo loco posuit, acerrime in ecclesia vindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia iam putentur. Ait enim vas electionis: Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non
[p. 44]
in contentione et zelo; sed induite vos dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.