Praefatio
Per quinquennia iam decem,
ni fallor, fuimus; septimus insuper
annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.
instat terminus, et diem
5vicinum senio iam Deus adplicat.
quid nos utile tanti spatio temporis egimus?
aetas prima crepantibus
flevit sub ferulis. mox docuit toga
infectum vitiis falsa loqui, non sine crimine.
10tum lasciva protervitas
et luxus petulans (heu pudet ac piget!)
foedavit iuvenem nequitiae sordibus ac luto.
exim iurgia turbidos
armarunt animos, et male pertinax
15vincendi studium subiacuit casibus asperis.
bis legum moderamine
frenos nobilium reximus urbium,
ius civile bonis reddidimus, terruimus reos.
tandem militiae gradu
20evectum pietas principis extulit
adsumptum propius stare iubens ordine proximo. [p. 4]
haec dum vita volans agit,
inrepsit subito canities seni,
oblitum veteris me Saliae consulis arguens,
25sub quo prima dies mihi
quam multas hiemes volverit, et rosas
pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat,
numquid talia proderunt
carnis post obitum vel bona vel mala
30cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit?
dicendum mihi: ‘quisquis es,
mundum, quem coluit, mens tua perdidit.
non sunt illa Dei, quae studuit, cuius habeberis.’
atqui fine sub ultimo
35peccatrix anima stultitiam exuat:
saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit,
hymnis continuet dies,
nec nox ulla vacet quin Dominum canat;
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem,
40conculcet sacra gentium,
labem, Roma, tuis inferat idolis,
carmen martyribus devoveat, laudet apostolos,
haec dum scribo vel eloquor,
vinclis o utinam corporis emicem
45liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!