This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
Sed ut ad Thermopylas reuertar, DIOCLES
CARYSTIVS dixit ... APATVRIVS dixit ... Corvo
rhetori testimonium stuporis reddendum est qui
dixit: ‘quid? si iam Xerses ad nos suo mari
nauigat, fugiamus antequam nobis terra subripiatur.’
Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae
Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit
controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos
[p. 23]
non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae
laesae. In hac controuersia sententia eius haec
ridebatur: ‘inter pyxides et redolentis animae
medicamina constitit mitrata contio.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.