This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
ARELLI FVSCI. Quis est qui futurorum scientiam
sibi uindicet? nouae oportet sortis is sit qui iubente
deo canat, non eodem contentus utero quo
inprudentes nascimur: quandam imaginem dei praeferat
qui iussa exhibeat dei. Sic est; tantum enim regem
tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus
iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat
terrere Alexandrum: ponat iste suos inter sidera
patres et originem caelo trahat, agnoscat suum
uatem deus; non eodem uitae fine, aetate magna,
extra omnem fatorum necessitatem caput sit quod
gentibus futura praecipiat. Si uera sunt ista, quid
ita non huic studio seruit omnis aetas? cur non ab
infantia rerum naturam deosque qua licet uisimus,
cum pateant nobis sidera et interesse numinibus
liceat ? quid ita inutili desudamus facundia aut
periculosis atteritur armis manus ? an melius alio pignore
quam futuri scientia ingenia surrexerint?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.