This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Diuidere controuersiam putabat ad rem [p. 260] pertinere si illum interrogares, non putabat si audires. is illi erat ordo quem impetus dederat; non dirigebat se ad declamatoriam legem. Nec uerba custodiebat. quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati. Ille in hoc scolasticis morem gerebat, ne uerbis calcatis et obsoletis uteretur; sed quaedam antiqua et a Cicerone dicta, a ceteris deinde deserta dicebat, quae ne ille quidem orationis citatissimae cursus poterat abscondere. adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.