previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Orbata patris morte viro quoque post nuptias septimo mense privata est. Cumque eam Cerealis, cuius clarum inter consules nomen est, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignemquod maxime viris placere consuevitdecorem corporis ac insignem temperantiam ambitiosius peteret suasque longaevus polliceretur divitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam vellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum praesidium viduitati domus ultro appeteret, illa respondit: ‘Si vellem [p. 442] nubere et non aeternae me cuperem pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non hereditatem.’ Illoque mandante posse et senes diu vivere et iuvenes cito mori eleganter lusit: ‘Iuvenis quidem potest cito mori, sed senex diu vivere non potest.’ Qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent. Legimus in evangelio secundum Lucam: ‘Et erat Anna prophetissa, filia Phanuhelis, de tribu Aser et haec provectae aetatis in diebus plurimis. Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.’ Nec mirum, si videre meruit salvatorem, quem tanto labore quaerebat. Conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, parvulum non negare et virum gaudere regnantem: non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et ecclesiarum principes stulte facere consuerunt, sed illo tendit adsertio, ut, quarum unus labor, unum et praemium sit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: