previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

An Eustochium

Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum.’ In quadragesimo quarto psalmo Deus ad animam loquitur humanam, [p. 54] ut secundum exemplum Abrahae exiens de terra sua et de cognatione sua relinquat Chaldaeos, quiquasi daemoniainterpretantur, et habitet in regione viventium, quam alibi propheta suspirat, dicens: ‘Credo videre bona domini in terra viventium.’ Verum non sufficit tibi exire de patria, nisi obliviscaris populi et domum patris tui et carne contempta sponsi iungaris amplexibus. ‘Ne respexeris,’ inquit, ‘retro nec steteris in tota circa regione; in montem salvum te fac, ne forte comprehendaris.’ Non expedit adprehenso aratro respicere post tergum nec de agro reverti domum nec post Christi tunicam ad tollendum aliud vestimentum tecta descendere. Grande miraculum: pater filiam cohortatur: ‘Ne memineris patris.’ ‘Vos de patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis faceredicitur ad Iudaeos et alibi: ‘Qui facit peccatum, de diabolo est.’ Tali primum parente generati nigri sumus et post paenitentiam necdum culmine virtutis ascenso dicimus: ‘Nigra sum et speciosa filia Hierusalem.’ Exivi de domo infantiae meae, oblita sum patris, renascor in Christo. Quid pro hoc mercedis accipio? Sequitur: ‘Et concupiscet rex decorem tuum.’ Hoc ergo illud magnum est sacramentum: ‘Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt amboin carne una? ’ Iam [p. 56] non, ut ibi, in una carne, sed spiritu. Non est sponsus tuus adrogans, non superbus: Aethiopissam duxit uxorem. Statim ut volueris sapientiam veri audire Salomonis et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta, quae novit, et inducet te rex in cubiculum suum et mirum in modum colore mutato sermo tibi ille conveniet: ‘Quae est ista, quae ascendit dealbata? ’ [2] Haec idcirco, mi domina Eustochiumdominam quippe debeo vocare sponsam domini meiut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidathabent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatumsed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum. Nulla in hoc libello adulatioadulator quippe blandus inimicus estnulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatudine virginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis. [3] Nolo tibi venire superbiam de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro vitandus est. Stadium est haec vita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. ‘Inebriatus est,’ [p. 58] inquit dominus, ‘gladius meus in caelo,’ et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit? ‘Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.’ Magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia. Caro fragilis et cinis futura post modicum pugnat sola cum pluribus. Cum autem 'fuerit dissoluta et venerit princeps mundi istius et invenerit in ea nihil, tunc secura audies per prophetam: ‘Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit.’ Quodsi eorum te multitudo turbaverit et ad singula incitamenta vitiorum coeperis aestuare et dixerit tibi cogitatio tua: ‘Quid faciemus? ’ respondit Heliseus: ‘Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis,’ et orabit et dicet: ‘Domine, adaperi oculos puellae tuae et videat.’ Et apertis oculis videbis igneum currum, qui te ad exemplum Heliae in astra sustollat, et tunc laeta cantabis: ‘Anima nostra quasi passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est et nos liberati sumus.’ [4] Quamdiu hoc fragili corpusculo continemur, quamdiuhabemus thesaurum istum in vasis ficti- [p. 60] libuset concupiscit spiritus adversus carnem et caro adversus spiritum, nulla est certa victoria. Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit. ‘Posuisti,’ ait David, ‘tenebras et facta est nox. In ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi.’ Non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius: de ecclesia Christi rapere festinat. Escae eius secundum Ambacum electae sunt: Iob subvertere cupit et devorato Iuda ad cribrandos apostolos expetit potestatem. Non venit salvator pacem mittere super terram, sed gladium. Cecidit Lucifer, qui mane oriebatur, et ille, qui in paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire: ‘Si alte feraris ut aquila, inde te detraham, dicit dominus.’ Dixerat enim in corde suo: ‘Super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo.’ Unde cotidie ad eos, qui per scalam Iacob somniante descendunt, loquitur Deus: ‘Ego dixi: dii estis et filii altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini et tamquam unus de principibus cadetis.’ Cecidit enim primus diabolus, et cum stet Deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, apostolus eis, qui dii esse desinunt, scribit: ‘Ubi enim in vobis dissensiones et aemulationes, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis? ’ [5] Si Paulus apostolus, vas electionis et preparatus in evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva [p. 62] vitiorum reprimit corpus suum et servituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in memberis suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet versus exclamat: ‘Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? ’ tu te putas securam esse debere? Cave, quaeso, ne quando de te dicat Deus: ‘Virgo Israhel cecidit: non est, qui suscitet eam.’ Audenter loquor: cum omnia Deus possit, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non valet coronare corruptam. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: ‘et virgines bonae deficient.’ Observa, quid dicat: ‘et virgines bonae deficient:’ quia sunt et virgines malae. ‘Qui viderit,’ inquit, ‘mulierem ad concupiscendum iam moechatus est eam in corde suo.’ Perit ergo et mente virginitas. Istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu, virgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur ab sponso. [6] Si autem et illae virgines virgines sunt, ob alias tamen culpas virginitate corporum non salvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutaverunt templa Sancti Spiritus in lupanar? Ilico audient: ‘Descende, sede in terra, virgo filia Babylonis, sede in terra: non est thronus filiae [p. 64] Chaldaeorum; non vocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole farinam, discoperi vclamentum, denuda crura tua, transi flumina et revelabitur ignominia tua et apparebunt opprobria tua,’ et hoc post Dei Filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: ‘Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.’ Nudabitur et posteriora eius ponentur in facie ipsius; sedebit ad aquas solitudinis et posito vase divaricabit pedes suos omni transeunti et usque ad verticem polluetur. Rectius fuerat homini subisse coniugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferi cadere. Non fiat, obsecro, civitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii. Non solvatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillaverit sensum, ut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem: ‘Dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi caro.’ Cum paululum interior homo inter vitia et virtutes coeperit fluctuare, dicito: ‘Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in domino, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.’ Nolo sinas cogitationem crescere; nihil in [p. 66] te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus est hostis, interfice; nequitia elidatur in semine. Audi psalmistam loquentem: ‘Filia Babylonis misera, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam; beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram.’ Quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interfecit cogitatus et elidit eos ad petram: petra autem est Christus. [7] O quotiens in heremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putavi me Romanis interesse deliciis! Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. Horrebam sacco membra deformis, squalida cutis situm Aethiopicae carnis adduxerat. Cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia conlidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuriae sit. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora ieiuniis et mens desideriis aestuabat [p. 68] in frigido corpore et ante hominem suum iam carne praemortua sola libidinum incendia bulliebant. Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam. Non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim. Memini me clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam domino rediret increpante tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum conscium pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam: ‘Post te in odorem unguentorum tuorum currimus.’ [8] Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? Nempe illud apostoli: ‘Vivens mortua est.’ Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adulescentiam prima arma sunt daemonum. Non sic avaritia quatit, inflat superbia, [p. 70] delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis: hic hostis intus inclusus est. Quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adulescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammae adicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? Paulus ad Timotheum: ‘Iam noli,’ inquit, ‘aquam bibere, sed vinum modicum utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.’ Vide, quibus causis vini potio concedatur: vix hoc stomachi dolor et frequens meretur infirmitas. Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostolilicet et apostolus sit medicus spiritaliset, ne Timotheus inbccillitate superatus evangelii praedicandi non posset habere discursus. Alioquin se dixisse meminerat et: ‘vinum, in quo est luxuria,’ et: ‘bonum est homini vinum non bibere et carnem non manducare.’ Noe vinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo; et tunc primum plantavit vineam: inebriare vinum forsitan nesciebat. Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentummargarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potestpost ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae. Prius venter et statim cetera; manducavit enim populus et bibit, ‘et surrexerunt ludere.’ Loth, amicus Dei, in monte [p. 72] salvatus et de tot millibus populis solus iustus inventus inebriatur a filiabus suis; et licet putarent genus hominum defecisse et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen virum iustum sciebant hoc nisi ebrium non esse facturum; denique, quid fecerit ignoravit; etquamquam voluntas non sit in crimine, error in culpa estinde nascuntur Moabitae et Ammanitae, inimici Israhel qui usque ad quartam et decimam progeniem et usque in aeternum non ingrediuntur ecclesiam Dei. [9] Helias, cum Iezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, veniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei: ‘‘Surge et manduca.’ Et respexit, et ecce ad caput eius panis olyrac et vas aquae.’ Revera non poterat Deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes confusione mutatas? Heliseus filios prophetarum invitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens consonum prandentium audit clamorem: ‘Mors in olla, homo Dei.’ Non iratus est cocislautioris enim mensae consuetudinem non habebatsed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra. Necnon et illos, qui ad se conprehendendum venerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperant, ausculta: ‘Pone eis panem et [p. 74] aquam; et manducent et bibant et remittantur ad dominum suum.’ Potuit et Danihelo de regis ferculis opulcntior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum. Ideoque etdesideriorum virappellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentiae non bibit. [10] Innumerabilia sunt scripturis respersa divinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant; verum quia nunc non est praepositum de ieiuniis disputare et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis. Alioquin ad exemplum horum potes tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo ventri magis oboediens quam Deo in hanc lacrimarum deictus est vallem et ipsum dominum fame Satanas temptaverit in deserto et apostolus clamitet: ‘Esca ventri et venter escae, Deus autem et hunc et illa destruet/ et de luxuriosis: ‘Quorum deus venter est.’ Id enim colit unusquisque, quod diligit. Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries. [11] Quodsi volueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus vivere districtius, respondebo: ‘Vive ergo lege tua, quae Dei non potes.’ Non quo Deus, universitatis creator et dominus, intestinorum [p. 76] nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit. Iob Deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: ‘Virtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico.’ Honeste viri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus. Unde et de lumbis David super sedem eius promittitur esse sessurus; et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit; et qui pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis facere praecipitur; et ad Iob dicit Deus: ‘Accingere sicut vir lumbos tuos;’ et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas. Ad Hierusalem vero, quae respersa sanguine in campo invenitur erroris, in Ezechiel dicitur: ‘Non est praecisus umbilicus tuus.’ Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo. [12] Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla. Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus; David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium. Ubi et illud breviter adtende, [p. 78] quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter ad Deum paenitens loquitur: ‘Tibi soli peccavi et malum coram te feci.’ Rex enim alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavita cedro Libani usque ad hysopum, quae exit. per parietem,’ recessit a domino, quia amator mulierum fuit. Et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium. [13] Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum. Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem praebebunt et necdum sati hominis homicidium faciunt. Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. Istae sunt, quae solent dicere: ‘Omnia munda mundis. Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus. Cur me abstineant a cibis, quos Deus creavit ad utendum? ’ Et si quando [p. 80] lepidae et festivae volunt videri et se mero ingurgitaverint, ebriati sacrilegium copulantes aiunt: ‘Absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam.’ Et quam viderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam vocant, et consequenter; tali enim proposito ieiunium heresis est. Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtivis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam: ‘Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu.’ Purpura tantum in veste sit tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior et per humeros maforte volitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus,: haec est apud illas tota virginitas. Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant: libenter talibus non placemus. [14] Pudet dicere, pro nefas! Triste, sed verum est: unde in ecclesias agapetarum pestis introiit? Unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? Immo unde novum concubinarum genus? Plus inferam: unde meretrices univirae? Eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si aliquid aestimemus. Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant [p. 82] carnale commercium. Istiusmodi homines in Proverbiis Salomonis arguit Deus dicens: ‘Alligabit quis ignem in sinu et vestimenta eius non conburentur? aut ambulabit supra carbonis ignis et pedes illius non ardebunt? ’ [15] Explosis igitur et exterminatis his, quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris. Et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense viduata est. O infelix humana condicio et futuri nescia! Et virginitatis coronam et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis. [16] Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter videre, quod contemnens virgo esse voluisti. Si sibi solent [p. 84] adplaudere mulierculae de iudicibus viris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facias iniuriam viro tuo? Ad hominis coniugem Dei sponsa quid pro-peras? Disce in hac parte superbiam sanctam, scito te illis esse meliorem. Neque vero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas cunuchorum greges saepiunt i et in quarum vestibus adtenuata in filum metalla! texuntur, sed etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit, non quo mortem optare debuerint maritorum, sed quo datam occasionem pudicitiae libenter arripere. Nunc vero tantum veste mutata pristina non mutatur ambitio. Praecedit caveas basternarum ordo semivir et rubentibus buccis cutis farsa distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sedi quaerere. Plena adulatoribus domus, plena convivis! Clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et! timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes velle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. Illae interim, quael sacerdotes suo vident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant. [17] Sint tibi sociae, quas videris quod ieiunia [p. 86] tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas 1 probavit et vita, quae cotidie in cordibus canunt: Ubi pascis? ubi cubas in meridie? ’ Quae exi affectu dicunt: ‘Cupio dissolui et esse cum Christo.’) Esto subiecta parentibus, imitare sponsum tuum.) Rarus sit egressus in publicum: martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. Nunquam causa deerit procedendi, si semper, quando necesse est, processum sis. Moderatus cibus et nunquam venter repletus. Plurimae quippe sunt, quae, cum vino sunt sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. Ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio metum faciat, sed inanitas. Crebrius lege et disce quam plurima. Tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium. Ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae. ‘Omnes adulterantes, quasi clibanuscorda eorum. At tu Christi comitata vestigiis et sermonibus eius intenta dic: ‘Nonne cor nostrum erat ardens in via, [p. 88] cum aperiret nobis Iesus scripturas?’et illud: ‘Ignitum eloquium tuum, et servus tuus dilexit illud.’ Difficile est humanam animam non amare et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus. Carnis amor spiritus amore superatur; desiderium desiderio restinguitur. Quidquid inde minuitur, hinc crescit. Quin potius semper ingemina: ‘Super lectum meum in noctibus quaesivi, quem dilexit anima mea.’ ‘Mortificate,’ ait apostolus, ‘membra vestra super terram.’ Unde et ipse confidenter aiebat: ‘Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus.’ Qui mortificavit membra sua et in imagine perambulabat, non timet dicere: Factus sum tanquam uter in pruina;’ quidquid enim in me fuit umoris, cxcoctum est,’ et: ‘Infirmata sunt iii ieiunio genua mea,’ et: ‘Oblitus sum manducare panem meum; a voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.’ [18] Esto cicada noctium. Lava per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga. Vigila et flere sicut passer in solitudine. Psalle spiritu, psalle et mente: ‘Benedic, anima mea, dominum et ne obliviscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas et redimit ex corruptione vitam tuam.’ Quis nostrum ex corde dicere potest: ‘Quia cinerem quasi panem manducavi et potionem meam cum fletu miscebam?’ An non flendum est, [p. 90] non gemendum, cum me rursus serpens invitat ad inlicitos cibos? cum de paradiso virginitatis eiectum tunicis vult vestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram? Quid mihi et voluptati, quae in brevi perit? Quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum? Nolo illi subiacere sententiae, quae in hominem est lata damnatum: in doloribus et anxietatibus paries, mulierlex ista non mea est—‘ Et ad virum conversio tua.’ Sit conversio illius ad maritum, quae virum non habet Christum, et ad extremummorte morierisfinis iste coniugii. Meum propositum sine sexu est. Habeant nuptiae suum tempus et titulum: mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo. [19] Dicat aliquis: ‘Et audes nuptiis detrahere, quae a domino benedictae sunt? ’ Non est detrahere nuptiis, cum illis virginitas antefertur. Nemo malum bono conparat. Glorientur et nuptae, cum a virginibus sunt secundae. ‘Crescite,’ ait, ‘et multiplicamini et replete terram.’ Crescat et multiplicetur ille, qui inpleturus est terram: tuum agmen in caelis est. ‘Crescite et multiplicamini.’ Hoc expietur edictum post paradisum et nuditatem et ficus folia auspicantia pruriginem nuptiarum. Nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus [p. 92] suffocatur: meum semen centena fruge fecundum est. ‘Non omnes capiunt verbum Dei, sed hi quibus datum est.’ Alium eunuchum necessitas faciat, me voluntas. ‘Tempus et amplexandi et tempus abstinendi manus a conplexu; tempus mittendi lapides et tempus colligendi.’ Postquam de duritia nationum generati sunt filii Abraham, coeperunt sancti lapides volvi super terram. Pertranseunt quippe mundi istius turbines et in curru Dei rotarum celeritate volvuntur. Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt. Eva in paradiso virgo fuit: post pellicias tunicas initium nuptiarum. Tua regio paradisus. Serva quod nata es, et dic: ‘Revertere, anima mea, in requiem tuam.’ Et ut scias virginitatem esse naturae, nuptias post delictum: virgo nascitur caro de nuptiis in fructu reddens, quod in radice perdiderat. ‘Exiet virga de radice Iesse et flos de radice ascendet.’ Virga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem Dei unione fecunda. Virgae flos Christus est dicens: ‘Ego flos campi et lilium convallium.’ Qui et in alio loco lapis praedicator de monte sine manibus significante propheta virginem nasciturum de virgine. Manus [p. 94] quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: ‘Sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me.’ In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda suntinpar numerus est mundusquod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur; quod milites vestimentis Iesu sorte divisis caligas non habuere, quas tollerent. Nec enim potuerat habere dominus, quod prohibuerat in servis. [20] Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi virgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de concha margaritum. Numquid, qui arat, tota die arabit? Nonne et laboris sui fruge laetabitur? Plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. Quid invides, mater, filiae? Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus in tuo adolevit sinu, tu illam sedula pietate servasti: indignans, quod noluit militis uxor esse, sed regis? Grande tibi beneficium praestitit: socrus Dei esse coepisti. ‘De virginibus,’ inquit apostolus, ‘praeceptum domini non habeo:’ cur? Quia, et ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriae voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse [p. 96] configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit: ‘Volo autem omnes esse sicut me ipsum,’ et infra: ‘Dico autem in-nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego,’ et in alio loco: ‘Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli? ’ Quare non habet domini de virginitate praeceptum? Quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque vitam hominibus extorquere et id quodam more damnare, quod conditum est. [21] Alia fuit in veteri lege felicitas. ‘Beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem,’ et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: ‘Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae,’ et repromissio divitiarum, et: ‘Non erit infirmus in tribubus tuis.’ Nunc dicitur: ‘Ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum;’6 nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diviti praefertur in purpura; nunc, qui infirmus est, fortior est. Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur [p. 98] et conclusam vulvam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim vero increscente segete messor inmissus est. Virgo Helias, Helisaeus virgo, virgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: ‘Et tu ne accipias uxorem.’ Sanctificatus in utero captivitate propinquante uxorem prohibetur accipere. Aliis verbis id ipsud apostolus loquitur: ‘Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.’ Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? ‘Tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes.’ In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo regi servitura coniugia? Quo parvulos, quos propheta conploret dicens: ‘Adhaesit lingua laetantis ad faucem ipsius in siti. Parvuli postulaverunt panem, et, qui frangeret eis, non erat?’ Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eva pariebat. Postquam vero virgo concepit in utero et peperit nobis puerum, ‘cuius principatus in umero eius,’ Deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors per Evam, vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut Filius Dei ingressus [p. 100] est super terram, novam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos in terris. Tunc Olofernae caput Iudith continens amputavit; tunc Aman, quod interpretaturiniquitas,’ suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: ‘Qui vult venire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me.’ Nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. ‘Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet;’ ne forsitan contristeris, si anguste manseris. ‘Qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.’ [22] Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum. Nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo. Verum, ne penitus videar [p. 102] omisisse, nunc dicam, quod cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum solvit, orare non possit, aut oramus semper et virgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio serviamus. ‘Et si nupserit,’ inquit, ‘virgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi.’ Et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. In quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem virginum pertinet, exquisierit, ordinant, expresserit. [23] Nobis diverso tramite inceditur: virginitatem non efferimus, sed servamus. Nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. ‘Qui perseveraverit,’ inquit, ‘usque ad finem, hie salvus erit,’ et: ‘Multi vocati, pauci autem electi.’ Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium [p. 104] Dei quisquam profanus inspiciat. Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est. Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis. Praecessit umbra, nunc veritas est. Tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici vident oculi. Non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum Dei monstrat Assyriis, sed Assyrii videre, quod cuperent. Denique frequentibus bellis Iudaea convulsa vasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma vitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis. [24] Ne declines aurem tuam in verba mala. Saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium. Si libenter audias, virgo, quod dicitur, si ad ridicula quaeque solvaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaveris, negant. Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus, ‘Ecce vera Christi ancilla,’ dicentes, ‘ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum invenire non potuit.’ Naturali ducimur malo: adulatoribus nostris libenter favemus et, quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. Sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et [p. 106] intrinsecus deaurata, custos legis domini. Sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. Super hoc propitiatorio quasi super cherubim sedere vult dominus. Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas. Nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus; dominus te necessariam habet. Quod si voluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt. Iesus ingressus templum omnia, quae templi non erant, proiecit. Deus enim zelotes est et non vult domum patris fieri speluncam latronum. Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur; sponsus consurgit iratus et dicit: ‘Relinquetur vobis domus vestra deserta.’ Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferaturet certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat: ‘Martha,’ inquit, ‘Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; pauca autem necessaria sunt aut unum. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea.’ Esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam. Sorores tuae [p. 108] cursitent et quaerant, quomodo Christum hospitem habeant; tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic: ‘Inveni eum, quem quaerebat anima mea; tenebo eum et non dimittam eum,’ et ille respondeat: ‘Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genetrici suae,’ caelesti videlicet Hierusalem. [25] Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. Oras: loqueris ad sponsum; legis: ille tibi loquitur, et, cum te somnus oppresserit, veniet post parietem et mittet manum suam per foramen et tanget ventrem tuum, et tremefacta consurges et dices: ‘Vulnerata caritatis ego sum,’ et rursus ab eo audies: ‘Hortus conclusus soror mea sponsa; hortus conclusus, fons signatus.’ Cave ne domum exeas, ne velis videre filias regionis alienae, quamvis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. Nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos civitatis. Dicas licet: ‘Surgam et circumibo in civitate, in foro et in plateis et quaeram quem dilexit anima mea,’ et interroges: ‘Nunquid, quem dilexit anima mea, vidistis? ’ nemo tibi respondere dignabitur. Sponsus in plateis non potest inveniri—‘ Arta et angusta via est, quae ducit ad vitam ’—denique sequitur: ‘Quaesivi eum et non inveni eum, vocavi eum et non respondit mihi.’ [p. 110] Atque utinam non invenisse sufficiat. Vulneraberis, nudaberis et gemebunda narrabis: ‘Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me, vulneraverunt me, tulerunt theristrum meum a me.’ Si autem hoc exiens patitur illa, quae dixerat: ‘Ego dormio et cor meum vigilat,’ et: ‘Fasciculus stactae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur,’ quid de nobis fiet, quae adhuc adulescentiae sumus, quae sponsa intrante cum sponso remanemus extrinsecus? Zelotypus est Iesus, non vult ab aliis videri faciem tuam. Excuses licet atque causeris: ‘Adducto velamine ora contexi, te quaesivi, tibi dixi: ‘Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum,’ ‘indignabitur, tumebit, et dicet: ‘Si non cognoveris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum.’ ‘Sis,’ inquit,’ pulchra et inter omnes mulieres species tua diligatur ab sponso, nisi te cognoveris et omni custodia servaveris cor tuum, nisi oculos iuvenum fugeris, egredieris de thalamo meo et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris.’ [26] Itaque, mi Eustochia, filia, domina, conserva, germanaaliud enim aetatis, aliud meriti, illud religionis, hoc caritatis est nomenaudi Esaiam [p. 112] loquentem: ‘Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini.’ Foris vagentur virgines stultae, tu intrinsecus esto cum sponso, quia, si ostium cluseris et secundum evangelii praeceptum in occulto oraveris patrem tuum, veniet et pulsabit et dicet: ‘Ecce ego sto ante ianuam et pulso. Si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum,’ et tu statim sollicita respondebis: ‘Vox fratruelis mei pulsantis: aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea.’ Nec est, quod dicas: ‘Dispoliavi me tunicam meam, quomodo induar eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? ’ Ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens: ‘Aperui fratrueli meo, fratruelis meus pertransiit.’ Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? Aperiantur Christo, claudantur diabolo secundum illud: ‘Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum ne dederis eiDanihel in cenaculo suoneque enim manere poterat in humilifenestras ad Hierusalem apertas habuit: te tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde videas civitatem Dei. Ne aperias illas fenestras, de quibus dicitur: ‘Mors intravit per fenestras vestras.’ [27] Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardore capiaris. ‘Quomodo,’ inquit Iesus, ‘potestis credere gloriam ab hominibus accipientes?’ Vide, quale malum sit, quod qui [p. 114] habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: ‘Quoniam gloriatio mea es tu,’ et: ‘Qui gloriatur, in domino glorietur,’ et: ‘Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem,’ et: ‘Mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo,’ et illud: ‘In te laudabimur tota die,’ et: ‘In domino laudabitur anima mea.’ Cum facis elemosynam, Deus solus videat. Cum ieiunas, laeta sit facies tua. Vestis nec satis munda nec sordida et nulla diversitate notabilis, ne ad te obvia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. Frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: cave ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris. Ne satis religiosa velis videri nec plus humilis, quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras. Plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur, adpetitur. Ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures invenio extraneos; hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naevorum sorde respergitur. Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: ‘Domine, non est exaltatum cor meum neque elati [p. 116] sunt oculi meiNovi et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere. Unde et super ea scribere supersedi. Stultissimum quippe est docere, quod noverit ille, quem doceas. Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius. Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem viderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie vix unum oculum liberant ad videndum; vestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque; venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: ‘Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium.’ Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones. [28] Sed ne tantum videar disputare de feminis, [p. 118] viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes. Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit. Qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculasoneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes,’ tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtivis noctium cibis protrahunt; pudet reliqua dicere, ne videar invehi potius quam monere. Sunt aliide mei ordinis hominibus loquorqui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius videant. Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam clericos. Quidam in hoc omne studium vitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant. E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas. Cum sole festinus exsurgit; salutandi ei ordo disponitur; viarum [p. 120] conpendia requiruntur, et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur. Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere. Huic inimica castitas, inimica ieiunia; prandium nidoribus probat et altilem quae vulgo ποππύζων nominatur. Os barbarum et procax et in convicia semper armatum. Quocumque te verteris, primus in facie est. Quidquid novum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae. Equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum. [29] Variis callidus hostis pugnat insidiis. Sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas fecerat dominus Deus super terram. Unde et apostolus: ‘Non,’ inquit, ‘ignoramus eius astutias.’ Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis. Si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere: ‘Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.’ Aut si non est, qui possit exponere, melius est aliquid nescire securam, quam cum periculo discere. Memento, quoniam in medio [p. 122] laqueorum ambulas et multae veteranae virgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus. Si quae ancillae sunt comites propositi tui, ne erigaris adversus eas, ne infleris ut domina. Unum sponsum habere coepistis, simul psallitis Christo, simul corpus accipitis, cur mensa diversa sit? Pro-vocentur et aliae. Honor virginum sit invitatio ceterarum. Quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum. Si qua simulat fugiens servitutem, huic aperte apostolum lege: ‘Melius est nubere quam uri.’ Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum. quasi quasdam pestes abice. ‘Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.’ Nulla illis nisi ventris cura est et quae ventri proxima. Istiusmodi hortari solent et dicere: ‘Mi catella, rebus tuis utere et vive, dum vivis,’ et: ‘Numquid filiis tuis servas? ’ Vinosae atque lascivae quidvis mali insinuant, ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt, etcum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt.’ [p. 124] Nec tibi diserta multum velis videri aut lyricis festiva carminibus metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur. Adeo illis adulterium etiam linguae placet. ‘Quae enim communicatio luci ad tenebras, qui consensus Christo et Belial? ’ Quid facit cum psalterio Horatius? cum evangeliis Maro? cum apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem? Et licetomnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur,’ tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum. Referam tibi meae infelicitatis historiam. [30] Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam; post noctium crebras vigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus. Si quando in memet reversus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum [p. 126] ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requiequod dictu