previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

‘ [13] Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum. Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem praebebunt et necdum sati hominis homicidium faciunt. Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. Istae sunt, quae solent dicere: ‘Omnia munda mundis. Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus. Cur me abstineant a cibis, quos Deus creavit ad utendum? ’ Et si quando [p. 80] lepidae et festivae volunt videri et se mero ingurgitaverint, ebriati sacrilegium copulantes aiunt: ‘Absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam.’ Et quam viderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam vocant, et consequenter; tali enim proposito ieiunium heresis est. Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtivis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam: ‘Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu.’ Purpura tantum in veste sit tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior et per humeros maforte volitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus,: haec est apud illas tota virginitas. Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant: libenter talibus non placemus. ’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: