previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

‘‘ [32] At nunc plerasque videas armaria stipare vestibus, tunicas mutare cotidie et tamen tineas non posse superare. Quae religiosior fuerit, unum exterit vestimentum et plenis areis pannos trahit. Inficitur [p. 132] membrana colore purpureo, aurum liquescit in litteras, gemmis codices vestiuntur et nudus ante fores aerum Christus emoritur. Cum manum porrexerat, bucinant; cum ad agapen vocaverint, praeco conducitur. Vidi nupernomina taceo, ne saturam putesnobilissimam mulierum Romanarum in basilica beati Petri semiviris antecedentibus propria manu, quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus. Intereaut usu nosse perfacile estanus quaedam annis pannisque obsita praecurrit, ut alterum nummum acciperet; ad quam cum ordine pervenisset, pugnus porrigitur pro denario et tanti criminis reus sanguis effunditur. ‘Radix malorum omnium est avaritia,’ ideoque et ab apostolo idolorum servitus appellatur. ‘Quaere primum regnum Dei et haec omnia adponuntur tibi.’ Non occidet dominus fame animam iusti: ‘Iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.’ Helias corvis ministrantibus pascitur; vidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus venerat, alit. Petrus apostolus: ‘Argentum,’ inquit, ‘et aurum non habeo; quod autem habeo, hoc tibi do. In nomini domini Iesu Christi surge et ambula.’ At nunc multi, licet sermone taceant, re loquuntur: ‘Fidem et misericordiam non habeo; quod autem [p. 134] habeo, aurum et argentum non do tibi.’ Habentes igitur victum et vestimentum his contenti sumus. Audi, Iacob in sua oratione quid postulet: ‘Si fuerit dominus Deus mecum et servaverit me in via hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum et vestem ad induendum.’ Tantum necessaria deprecatus est et post annos viginti dives dominus et ditior pater ad terram revertitur Chanaan. Infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et avaritiam doceant esse fugiendam. ’’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: