previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[5] Pro nefas, orbis terrarum ruit et in nobis peccata non coruunt. Urbs inclita et Romani imperii caput uno hausta est incendio. Nulla regio, quae non exules eius habeat. In cineres ac favillas sacrae quondam ecclesiae conciderunt et tamen studemus avaritiae. Vivimus quasi altera die morituri et aedificamus quasi semper in hoc victuri saeculo. Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur. Legimus Aaron pontificem isse obviam furentibus flammis et accenso turibulo Dei iram cohibuisse; stetit inter mortem et vitam sacerdos maximus nec ultra vestigia eius ignis procedere ausus est. Moysi loquitur Deus: ‘Dimitte me et delebo populum istum.’ Quando dicitdimitte me,’ ostendit se teneri, ne [p. 480] faciat, quod minatus est; Dei enim potentiam servi preces inpediebant. Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere: ‘Optabam ego anathema esse pro fratribus meis?’ Pereunt cum pastoribus greges, quia, sicut populus, sic sacerdos. Moyses conpassionis loquebatur affectu: ‘Si dimittis populo huic, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo.’ Vult perire cum pereuntibus nec propria salute contentus est. ‘Gloriaquipperegis multitudo populi.’ His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium. Necdum introitus, iam exitus; talem semper fuisse putat mundum. Nescit praeterita, fugit praesentia, futura desiderat. Quae ut tumultuario sermone dictarem et post ncces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti fratri, inpulit caritas; manuque parum quam nihil omnino poscenti dare, quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est. [p. 482] [p. 484] [p. 486] [p. 488] [p. 490] [p. 492] [p. 494] [p. 496] [p. 498] [p. 500] [p. 502]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: