Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Qui status fidei, quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum voluptates adimat, dei servi, cognoscite, qui cum maxime ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet. Tanta est enim voluptatium vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem. Ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt: nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum vel aurium nec vero deum offendi oblectatione hominis, qua salvo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit. Atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum ista non competant verae religioni et vero obsequio erga verum deum. Sunt qui existimant Christianos, ex-
[p. 232]
peditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatium erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur. Pigebat scilicet etiam perseverantes tantis in voluptatibus propter dominum mori. Quamquam, etsi ita esset, tam apto consilio tantum obstinatio disciplinae debebat obsequium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.