Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de scripturis petamus? Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum. Si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine humano. Bonum est cum puniuntur nocentes. Quis hoc nisi tamen nocens negabit? Et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis? Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. Certe quidem gladiatores innocentes in ludum veneunt, ut publicae voluptatis hostiae fiant. Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant? Sed haec ethnicis respondi. Ceterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus. Quamquam nemo haec omnia plenius exprimere potest nisi qui adhuc spectat. Malo non implere quam meminisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.