previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

EX GRAECO PYTHAGORICUM DE AMBIGUITATE ELIGENDAE VITAE


QUOD vitae sectabor iter, si plena tumultu
sunt fora, si curis domus anxia, si peregrinos [p. 164]
cura domus sequitur, mercantem si nova semper
damna manent, cessare vetat si turpis egestas;
5si vexat labor agricolam, mare naufragus horror
infamat, poenaeque graves in caelibe vita
et gravior cautis custodia vana maritis;
sanguineum si Martis opus, si turpia lucra
faenoris et velox inopes usura trucidat?
10omne aevum curae, cunctis sua displicet aetas.
sensus abest parvis Iactantibus, et puerorum
dura rudimenta, et iuvenum temeraria pubes.
adflictat fortuna viros per bella, per aequor,
irasque insidiasque catenatosque labores 1
15mutandos semper gravioribus. ipsa senectus
expectata diu votisque optata malignis
obicit innumeris corpus lacerabile morbis.
spernimus in commune omnes praesentia; quosdam
constat nolle deos fieri. Iuturna reclamat:
20quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
condicio?’ sic Caucasea sub rupe Prometheus
testatur Saturnigenam nec nomine cessat
incusare Iovem, data sit quod vita perennis.
respice et ad cultus animi, sic nempe pudicum
25perdidit Hippolytum non felix cura pudoris.
e contra inlecebris maculosam degere vitam
quem iuvat, adspiciat poenas et crimina regum,
Tereos incesti vel mollis Sardanapalli.
perfidiam vitare monent tria Punica bella;
30set prohibet servare fidem deleta Saguntos. [p. 166]
vive et amicitias semper cole.-Crimen ob istud
Pythagoreorum periit schola docta sophorum.- hoc
metuens igitur nullas cole.-Crimen ob istud
Timon Palladiis olim lapidatus Athenis,
35dissidet ambiguis semper mens obvia votis,
nec voluisse homini satis est: optata recusat,
esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
ut possint, servire volunt, idem auctus honore
invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
40set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
et defende reos: set gratia rara clientis,
esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
45et captatoris praeda est heredis egenus.
vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
et largitorem gravius censura notabit.
cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
50non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri. Haec 1 quidem Pythagorica est apophasis secundum
tale quod subiectum est distichon:
πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλας Ἀίδαο περῆσαι. 2 [p. 168] skipl 168 prevline=53 55
55Contra sed alterius sectator dogmatis ista
quid doceat reprobans, subdita disce legens:
Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista,
nec tamen incassum fas est nos credere natos,
auctorem vitae si iustum credimus esse,
60vita alia est nobis illi vivendo paranda,
cum quo post istam possimus vivere vitam,
illi equidem stygias properent descendere ad umbras,
Pythagoreorum stolidum qui dogma secuti
non nasci sese quam natos vivere malint.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: