previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

DE RATIONE LIBRAE


MIRARIS quicumque manere ingentia mundi
corpora, sublimi caeli circumdata gyro,
et tantae nullam moli intercedere labem,
accipe, quod mirere magis, tenuissima tantis
5principia et nostros non admittentia visus:
parvarum serie constant conexa atomorum;
set solidum in parvis nullique secabile segmen.
unde vigor viresque manent aeternaque rerum
mobilitas nulloque umquam superabilis aevo.
10divinis humana licet conponere. sic est [p. 176]
as solidus, quoniam bis sex de partibus aequis
constat et in minimis paribus tamen una manet vis.
nam si quid numero minuatur, summa vacillat
convulsaeque ruunt labefacto corpore partes.
15ut, medium si quis vellat de fornice saxum,
incumbunt cui cuncta, simul devexa sequentur
cetera communemque trahent a vertice lapsum;
non aliter libra est. si defuit uncia, totus
non erit as nomenque deunx iam cassus habebit.
20nec dextans retinet nomen sextante remoto,
et dodrans quadrante satus auctore carebit
divulsusque triens prohibet persistere bessem.
iam quincunx tibi nullus erit, si gramma 1 revellas.
et semis cui semis erit pereuntibus assis
25partibus? et cuius librae pars septima septunx?
libra igitur, totum si nulla in parte vacillet.
ponderis et numeri morumque operumque et aquarum
libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes.
telluris, medio quae pendet in aere, libra est 2
30et solis lunaeque vias sua libra cohercet. [p. 178]
Libra dii somnique pares determinat horas,1 libra Caledonios sine litore continet aestus: tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: