previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

AUSONIUS THEONI


AUSONIUS salve caro mihi dico Theoni,
versibus expediens, quod volo quodve queror. [p. 58]
Tertia fissipedes renovavit Luna iuvencas,
ut fugitas nostram, dulcis amice, domum,
5nonaginta dies sine te, carissime, traxi;
huc adde aestivos: hoc mihi paene duplum est.
vis novies denos dicam deciesque novenos
isse dies? anni portio quarta abiit,
sexaginta horas super et duo milia centum
10te sine consumpsi, quo sine et hora gravis.
milia bis nongenta iubet demensio legum
adnumerata reos per tot obire dies.
iam potui Romam pedes ire pedesque reverti,
ex quo te dirimunt milia pauca mihi.
15scirpea Dumnitoni tanti est habitatio vati?
Pauliacos tanti non mihi villa foret,
an quia per tabulam dicto pangente notatam
debita summa mihi est, ne repetamus, abes?
bis septem rutilos regale nomisma Philippos,
20nec tanti fuerint, perdere malo, Theon,
implicitum quam te nostris interne medullis
defore tam longi temporis in spatio,
ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios
et redime, ut mora sit libera desidiae,
25aut alios a me totidem dabo, dum modo cari
conspicer ora viri. pauperis usque licet.
Puppe citus propera sinuosaque lintea veli
pande: Medullini te feret aura 1 noti [p. 60]
expositum subter paradas lectoque iacentem,
30corporis ut tanti non moveatur onus.
unus Dumnitoni te litore perferet aestus
Condatem ad portum, si modo deproperes
inque vicem veli, quotiens tua flamina cessant,
remipedem iubeas protinus ire ratem,
35invenies praesto subiuncta petorrita mulis:
villa Lucani- mox potieris -aco.
rescisso disces conponere nomine versum:
Lucili vatis sic imitator eris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: