previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

INVENTIO AD PAULUM


Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis
nec plasma semper adimunt,
Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum
alumne quondam, nunc pater,
5aut avus, aut proavis antiquior, ut fuit olim
Tartesiorum regulus:
intemerata tibi maneant promissa, memento.
Phoebus iubet verum loqui: [p. 18]
etsi Pierias patitur Ii rare sorores.
10numquam ipse torquet αὔλακα.
te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam
citus veni remo aut rota,
aequoris undosi qua multiplicata recursu
Garumna pontum provocat,
15aut iteratarum qua glarca trita viarum
fert militarem ad Blaviam.
nos etenim primis sanctum post Pascha diebus
avemus agrum visere.
Nam populi coetus et compita sordida rixis
20fastidientes cernimus
angustas fervere vias et congrege volgo
nomen plateas perdere,
turbida congestis referitur vocibus echo:
Tene, feri, duc, da, cave! ’
25sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo
et impares plaustro boves,
nec prodest penetrale domus et operta subire:
per tecta clamores meant,
haec et quae possunt placidos offendere mores,
30cogunt relinqui moenia,
dulcia secreti repetantur ut otia ruris,
nugis amoena seriis;
tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit,
ut nil agas vel quod voles,
35ad quae si properas, tota cum merce tuarum
veni Camenarum citus:
dactylicos. elegos, choriambum carmen, epodos,
socci et coturni musicam [p. 20]
carpentis impone tuis: nam tota supellex
40vatum piorum chartea est.
nobiscum invenies κατ᾽ ἐναντία, si libet uti
non Poena 1 sed Graeca fide.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: