previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni fecerat; sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia parsimonia et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem, tu Valentiniano genitus, cuius alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optimo reipublicae statu, intellegis posse te esse lenissimum sine dispendio disciplinae, neque vero unum aliquod bonum uno die praestas: sed indulgentias singulares per singula horarum momenta multiplicas, vel illud unum cuius modi est de condonatis residuis tributorum? quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit, aut certiore securitate prospexit, aut prudentia consultare munivit? fecerat et Traianus olim, sed partibus retentis non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo [p. 262] servati, et Antoninus indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis tabulisque populi condonata repetivit. tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere iussisti, videre in suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem salubris incendii, ardebant stirpes fraudium veterum: ardebant semina futurarum. iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus fumus se involverat: et adhuc obnoxii in paginis conerematis duetus apicum et sestertiorum notas cum substantiolae ratione cernebant, quod meminerant lectum, legi posse metuentes, quid te, imperator Auguste, indulgentius, quid potest esse consultius? quae bona praestas, efficis, ne caduca sint: quae mala adfinis, prospieis ne possint esse recidiva. haec provincialibus indulgentiae bona. quid illa nostro ordini? quid illa militibus? Antoninorum cognita fuit et iam ante Germanicorum in cohorte amicorum et legionibus familiaris humanitas. sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecedere abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat ventura posteritas et, si rerum natura pateretur, adscribi sibi voluisset antiquitas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: