previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum,’ ut ait apud Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus vel deorum stemma replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regnis: sed ea, quae nota sunt, dicere potius, quam praedicare: patriam non obscuram, familiam non [p. 240] paenitendam, domum innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verumtamen libris et litteris dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem, victum, vestitum, supellectilem munda, non splendida: veteribus ut illis consulibus (excepta, quae tum erant, bellicarum conlatione virtutum) si quis me conferre dignetur. seponat opulentiam non derogaturus industriam. Verum quoniam gratiis agendis iamdudum succumbo materiae: tu orationi meae, Gratiane, succede. tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es, ut nemo verius ambitione quaesierit: neque enim iustius Metellus cognomento Pius patre revocatis qui esset impius exulante; aut verius Sulla Felix, qui felicior ante, quam vocaretur; quam tu, Gratianus: cui et hoc nomen est, et illa Metelli Sullaeque cognomina. tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus adderetur: tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me; pietas, qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo [p. 242] probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptor multiplicas. agat gratias clementia, quam humano generi impertis; liberalitas, qua ditas omnes; fortitudo, qua vineis, et mens ista aurea, quam de communi deo plus quam unus hausisti. agant et pro me gratias voces omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. ultra progredior, et hoc quia debere te dicis: agat, quae optime agere potest, vox ista, quam docui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: