AUSONIUS CONSUL DREPANIO PROCONSULI sal.
ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,
adtento, Drepani, perlege iudicio,
aequanimus fiam te iudice, sive legenda,
sive tegenda putes carmina, quae dedimus,
5nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:
proxima defensi cura pudoris erit.
possum ego censuram lectoris ferre severi
et possum modica laude placere mihi:
novit equus plausae sonitum cervicis amare,
10novit et intrepidus verbera lenta pati.
Maeonio qualem cultum quaesivit Homero
censor Aristarchus normaque Zenodoti!
pone obelos igitur primorum stigmata vatum:
palmas, non culpas esse putabo meas;
15et correcta magis quam condemnata vocabo,
adponet docti quae mihi lima viri.
interea arbitrii subiturus pondera tanti
optabo, ut placeam; si minus, ut lateam. [p. 312]