previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

SOLON


DE more Graeco prodeo in scaenam Solon,
septem sapientum fama cui palmam dedit.
75set famae 1 non est iudicii severitas;
neque enim esse primum me, verum unum existimo,
aequalitas quod ordinem nescit pati.
recte olim ineptum Delphicus suasit deus
quaerentem, quisnam primus sapientum foret,
80ut in orbe tereti nominum sertum inderet,
ne primus esset, ne vel imus quispiam.
eorum e medio prodeo gyro Solon,
ut, quod dixisse Croeso regi existimor,
id omnis hominum secta sibi dictum putet.
85Graece coactum est ὄρα τέλος μακροῦ βίου,
quod longius fit, si Latine dixeris:
spectare vitae iubeo cunctos terminum.
proinde miseros aut beatos dicere
evita, quod sunt semper ancipiti in statu.
90id adeo sic est. si queam, paucis loquar. [p. 318]
Rex an tyrannus Lydiae, Croesus, fuit
his in beatis, dives insanum in modum,
lateribus aureis templa qui divis dabat,
is me evocavit. venio dicto oboediens,
95meliore ut uti rege possint Lydii.
rogat, beatum prodam, si quem noverim.
Tellena dico civem non ignobilem:
pro patria pugnans iste vitam obiecerat.
despexit, alium quaerit, inveni Aglaum:
100fines agelli proprii is numquam excesserat.
at ille ridens: ‘ Quo dein me ponis loco,
beatus orbe toto qui solus vocor? ’
Spectandum" dicoterminum vitae prius:
tum iudicandum, si manet felicitas.’
105dictum moleste Croesus accepit: ego
relinquo regem, bellum ille in Persas parat,
profectus, victus, vinctus, regi deditus,
stat ille, captans funeris iam instar sui,
qua flamma totum se per ambitum dabat
110volvens in altum tumidos aestu globos.
ac paene sero Croesus ingenti sono,
O vere vates,’ inquit, " O Solon, Solon '’
clamore magno ter Solonem nuncupat.
qua voce Cyrus motus, extingui iubet
115gyrum per omnem et destrui ardentem pyram:
et commodum profusus imber nubibus
repressit ignem. Croesus ad regem illico
per militarem ducitur lectam manum:
interrogatur, quem Solonem diceret
120et quam ciendi causam haberet nominis?
seriem per omnem cuncta regi edisserit.
miseratur ille vimque fortunae videns
laudat Solonem: Croesum inde in amicis habet [p. 320]
vinctumque pedicis aureis secum iubet,
125reliquum quod esset vitae, totum degere.
ego duorum regum testimonio
laudatus et probatus ambobus fui.
quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.
Ego iam peregi, qua de causa huc prodii.
130venit ecce Chilon. vos valete et plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: