previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Conplura huiusce notae Romana exempla supersunt, sed satietas modo uitanda est. itaque stilo meo ad externa iam delabi permittam. quorum principatum teneat Blassius, cuius constantia nihil pertinacius: Salapiam enim patriam suam praesidio Punico occupatam Romanis cupiens restituere Dasium acerrimo studio secum in administratione rei publicae dissidentem et alioquin toto animo Hannibalis amicitiae uacantem, sine quo propositum consilium peragi non poterat, ad idem opus adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore temptare ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quae et ipsum commendatiorem et inimicum inuisiorem factura uidebantur, Hannibali retulit. a quo adesse iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. ceterum, cum pro tribunali res gereretur et quaestioni illi omnium oculi essent intenti, dum aliud forte citerioris curae negotium tractatur, Blassius uultu dissimulante ac uoce summissa monere Dasium coepit ut Romanorum potius quam Karthaginiensium partes foueret. enimuero tunc ille proclamat se in conspectu ducis aduersus eum sollicitari. quod quia et incredibile existimabatur et ad unius tantum auris penetrauerat et iactabatur ab inimico, ueritatis fide caruit. sed non ita multo post Blasii mira constantia Dasium ad se traxit Marcelloque et Salapiam et quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, tradidit.


Phocion uero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere administrassent, adeo perseuerans sententiae suae propugnator extitit, ut in contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnauit quod recte uiderat, quia quod alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facit, ubi prauo consilio propitius aspirat, quoque uehementius noceat, insperatius prodest. placidi et misericordes et liberales omnique suauitate temperati mores Phocionis, quos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque constantia, quae natura rigidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit: Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus aliquanto praefractius perseuerantiae exemplum edidit.


Vniuersa ciuitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleuerant, tristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos et indigna causa impetu inuidiae abripi, temeritati multitudinis constantiam suam obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari uia prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseuerauit. nec timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.


Proximum, etsi non eiusdem splendoris est, at aeque certum constantiae haberi potest experimentum. efficacis operae forensis, fidei non latentis Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter ceteros Demostrati nomen deferre coactus est, cuius filius erat Demochares excellentis formae puer, animo eius flagrantissimo inhaerens amore. itaque communis officii sorte truculentus accusator, priuati adfectus condicione miserabilis reus, puerum ad se exorandum quo parcius patris criminibus insisteret uenientem neque repellere neque supplicem genibus suis aduolutum intueri sustinuit, sed operto capite flens et gemens preces expromere passus est nihilominusque sincera fide accusatum Demostratum damnauit. uictoriam nescio laude an tormento maiore partam, quoniam prius quam sontem opprimeret se ipsum uicit Ephialtes.


Quem Syracusanus Dio seueritate exempli praegrauat. quibusdam monentibus ut aduersus Heraclidem et Callippum, quorum fidei plurimum credebat, tamquam insidias ei nectentis cautior esset respondit uita se malle excedere quam in metu uiolentae mortis amicos inimicis iuxta ponere.


Quod sequitur et rei ipsius admiratione et claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei contusis aestu et itineris feruore in Cilicia percalefactus Cydno, qui aquae liquore conspicuus Tarson interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde ex nimio haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebetatis artubus maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat aeger Tarsi, inque ualitudine eius aduersa instantis uictoriae spes fluctuabat. itaque conuocati medici adtentissimo consilio salutis remedia circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem se sententiae direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandroerat autem ipsius amicus et comesporrexisset, a Parmenione missae litterae superueniunt admonentes ut rex insidias Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret. quas cum legisset, sine ulla cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis inmortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis eius praesidium falso interpellari indicio noluerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: