previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE INGRATIS

Vrbis nostrae parentem senatus in amplissimo dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia lacerauit, nec duxit nefas ei uitam adimere, qui aeternum Romano imperio spiritum ingenerauerat. rude nimirum illud et ferox saeculum, quod conditoris sui cruore foede maculatum ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas potest.


Hunc ingrate lapsae mentis errorem consentanea ciuitatis nostrae paenitentia sequitur. uirium Romanarum et incrementum laetissimum et tutela certissima, Furius Camillus, in urbe incolumitatem suam tueri non ualuit, cuius ipse salutem stabilierat, felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. tamquam peculator Veientanae praedae reus factus duris atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in exilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo iuuene filio spoliatus solaciis magis adleuandus quam cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti uiri maximorum meritorum exequiis filii damnationem patris iunxit. at, inquit, aerario abesse tribunus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque poena finita est. indignam summam, propter quam populus Romanus tali principe careret!


Priore adhuc querella uibrante alia deinceps exurgit. Africanus superior non solum contusam et confractam belli Punici armis rem publicam, sed paene iam exsanguem atque morientem Karthaginis dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis pensando ciues uici ignobilis eum ac desertae paludis accolam fecerunt. eiusque uoluntarii exilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea habes'. quid ista aut necessitate indignius aut querella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos negauit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. igitur hanc unam Scipionis uindictam ingrati animi urbs Romana sensit, maiorem me hercule Coriolani uiolentia: ille enim patriam metu pulsauit, hic uerecundia. de qua re ne queri quidemtanta uerae pietatis constantianisi post fata sustinuit.


Talia passo, credo, quae fratri eius accidere solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus deuictus et Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimusque triumphus ut peculatus reus fieret et in carcerem duci iuberetur causam praebuit.


Nihilo uirtute posterior Africanus auo minor, sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, Numantia atque Karthagine, imperio Romano inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus domi inuenit, mortis punitorem in foro non repperit.


Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam uirtutum suarum apud ciues aestimationem sub titulo legationis Pergamum secessit et quod uitae superfuit ibi sine ullo ingratae patriae desiderio peregit.


In eodem nomine uersor necdum Corneliae gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicae ciuis, cum in Auentino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis uulneribus exceptis fugasset, proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem inuidia et obtrectatione conpulsus legatione a senatu libera impetrata habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum reuerteretur, in Siciliam profectus est ibique perseueranter morando compotem se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratae patriae exempla.


Atque horum quidem secessus uoluntari: Ahala uero, cum magister equitum Sp. Maelium regnum adfectantem occidisset, custoditae libertatis ciuium exilio suo poenas pependit.


Ceterum ut senatus populique mens in modum subitae tempestatis concitata leni querella prosequenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore indignatione proscindenda sunt, quia potentes consilii, cum utrumque ratione perpendere liceret, scelus pietati praetulerunt: quo enim nimbo, qua porcella uerborum impium Sextili caput obrui meretur, quod C. Caesarem, a quo cum studiose tum etiam feliciter grauissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanae proscriptionis tempore profugum, praesidium suum in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorare, beneficii iure repetere coactum, a sacris perfidae mensae et altaribus nefandorum penatium auulsum truculento uictori iugulandum tradere non exhorruit? finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis nomen conuersum tam luctuosam illam opem genibus adnixum orasse, crudeliter tamen repulsus uideretur, quia etiam quos iniuriae inuisos faciunt, gratiosos miseriae reddunt. uerum Sextilius non accusatorem, sed patronum saeuissimae inimici uiolentiae suis manibus obiecit, si metu mortis, uita indignus, si praemii spe, dignissimus morte.


Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati animi actum transgrediar, M. Cicero C. Popilium Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non minore cura quam eloquentia defendit eumque causa admodum dubia fluctuantem saluum ad penates suos remisit. hic Popilius postea nec re nec uerbo a Cicerone laesus ultro M. Antonium rogauit ut ad illum proscriptum persequendum et iugulandum mitteretur, impetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio exultans Caietam cucurrit et uirum, mitto quod amplissimae dignitatis, certesalubritate studio praestantis officii priuatim sibi uenerandum, iugulum praebere iussit ac protinus caput Romanae eloquentiae et pacis clarissimam dexteram per summum et securum otium amputauit eaque sarcina tamquam opimis spoliis alacer in urbem reuersus est: neque enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput ferre, quod pro capite eius quondam perorauerat. inualidae ad hoc monstrum suggillandum litterae, quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possit, alius Cicero non extat.


Quo te nunc modo, Magne Pompei, attingam nescio: nam et amplitudinem fortunae tuae, quae quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo occupauerat, intueor et ruinam eius maiorem esse quam ut manu mea adtemptari debeat memini. sed tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonis, a quo admodum adulescens de paternis bonis in foro dimicans protectus es, iussu tuo interempti mors animis hominum non sine aliqua reprehensione obuersabitur, quia tam ingrato facto plus L. Sullae uiribus quam propriae indulsisti uerecundiae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: