Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
similis orbis. Has igitur ob causas nata astra sunt,
quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali
revocatione converterent, ut hoc omne animal, quod
videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeter-
nitatis imitationem simillimum.
Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa
ab illis, quae imitabatur, ecfinxerat; sed quia nondum
omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte defi-
ciebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot
igitur et quales animalium formas mens in speciem re-
rum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.