previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes, aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum.’ Tum ego: ‘Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque Rhetoricae ac Musicae melle dulcedinis; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus [p. 184] est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus animum maeror praegrauat.’ Et illa: ‘Ita est,’ inquit. ‘Haec enim nondum morbi tui remedia sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrant, cum tempestiuum fuerit admouebo. Verumtamen ne te existimari miserum uelis, an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es?

Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affiniatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, cum masculae quoque prolis opportunitate praedicauit? Praetereo, libet enim praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem felicitate tuae cumulum uenire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules in-sidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis expectationem triumphali largitione satiasti? Dedisti ut opinor uerba fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut [p. 186] delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato commodauerat abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere? Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quod si idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. An tu in hanc uitae scaenam nunc primum subitus hospesque uenisti? VI Iamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: